Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Tum ille:
Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos1 hic2 tandem requiris?
Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios,3 quos
hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum
essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.
Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat
enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem
in bonis ducere.
Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem
tibi, quod mihi, videretur, non nova te4 rebus nomina
inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio.
[p. 91]
Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid5 enim
praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris
in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.
Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne
verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone,
qui omnia exaequant, esse6 communem?
1 quos om. BE
2 hic
typographyhic ul
typography hic N his AR hys BE om. V
3 aristotelios A aristotilis BE aristoteles R aristotili hos N1 aristotelicos N2 aristotilicos V
4 te om. NV
5 quidquid BV quitquid E Quid quod R
6 exequant esse V, N (post t ras., es ab alt. m.); exequantes se ABE ex sequentes se R
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.